Amphitheatrum aeternae providentiae, Pag. 113
 
Vanini, Amphitheatrum aeternae providentiae

/113/ quam in priore opere posuisset.

Vel dicamus: Potest Deus facere semper

aliquid melius; res tamen non potest suscipere

illud melius. Potest Deus, asserunt aliqui,

facere ens essentia infinitum; ens autem

ipsum non potest suscipere illam infinitatem.

Dices: Frustranea et supervacua potentia

est, quae non habet in quod agat. Sed potentia

Dei infinita non habet in quo totam se exerceat,

quia nihil infinitatem ipsius potest recipere.

Frustra est igitur infinita Dei potentia.

Respondeo maiorem esse veram apud nos,

non apud Deum. Nam hic potentiae et actus

sunt relativa. At Dei potentia ad nihil refertur,

sed sua solius est, et ipsa sibi, et hoc

omne quod sunt omnia.

 

 

EXERCITATIO XVIII

Respondet quinto argumento.

 

Hoc autem sic adstruebatur: Dans causam

damni, damnum fecisse dicitur.

At Deus dat causam peccati, illius igitur auctor

est. Minorem probare solent Athei quia

Deus homini naturam dedit ad malum potius

quam ad bonum proclivem. Plus enim

habet de non esse quam esse, quare

facilius ad defectum declinat quam contendat

Indice

Pagine introduttive
EXERCITATIONES